PUSTULATI Balthei

PUSTULATI Balthei
PUSTULATI Balthei
apud Treb. Pollionem in Gallienis, c. 2. Salonimus puer his auratos pustulatosque baltheos rapuisse fertur, sunt pustulis vel bullis argenteis distincti: Pustua enim de argento optimo dicebatur, Martialis, l. 8. Epigr. 51. v. 6.
Et niveum candens pustula vicit ebur.
Bullae autem aureae vel argenteae in baltheis. Virg. l. 12. Aen. v. 942.
——— notis sulserunt cingula bullis.
Idem, l. 9. Aen. v. 359.
——— phaleras Rhamnetis et aurea bullis
Cingula.
Pastula certe pro bulla, et pusiulatum pro bullatum, apud Tertullian. de concha margaritifera, Quod si concha illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium eius magis debet esse, quam gloria etc. Cur autem pustula de argento et quidem primae notae dictum fuerit, hanc rationem reddit Salmas. ad Solin. quod ad caelaturas non nisi optimum ac praestantissimum argentum eligeretur: ac caelata vasa seu τορεύματα signis aspera erant. Unde hodieque opus τορευτικὸν vulgo Galli en bosse dicunt, i. e. in pustula sive pustulatum, p. 1048. Voss. vero argentum putum, Veter. pusum, pro excocto et expurgato; hincque pusulatum, vel ??? in ο. mutatô, postulatum, cuius mentio apud Alphenum IC. in l. 3. Locat. alibique, pro recenti et adhuc ex novitate aspero instar pustularum, sumi existimat. Certe pusula quoque ignis sacer, et pusulata ovis Columellae, l. 7. c. 5. dicta. Vide Plinium, l. 26. c. 8. et plura hanc in rem, apud Alciatum, l. 6. Parerg. c. 4. Turnebum Adversar. l. 24. c. 2. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”